Liber Proverbiorum*

Caput 21: Versus 1

Sicut divisiones.Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quiain manu ejus sunt omnes fines terrae.Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiae novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum,Ita cor regis quocunque volueritinclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
(* Traductions européennes)